- ARGENTUM in fila deducendi artificium
- ARGENTUM in fila deducendi artificiumAureliani Imperatoris aetate recentius esle, patet ex Fl. Vopisco in Vita eius, c. 46. Habuit in animo, ut aurum neque in cameras, neque in tunicas --- mitteriur, dicens plus auri esse in rerum natura quam argenti: sed aurum per varios ---- filorum et liquationum usus perire, argentum autem in suo usu manere. Ubi per fila intelligit fila aurea, quibus, et subtemine seric ô, vestes texebantur clarae ac pretiosae. Spartian. in Pertinace, c. 8. Vestis subtemine sericô filis aureis. Virg. l. 3. Aen. v. 483.Et pictur atas auri subtemine vestes.Ubi subtemen posuit Poeta, pro trama et filis, ut ad Pertinacem Spartiani ostendit Salmas. Non enim stamen ex auro potest esle. Nondum igitur aetate Aureliani inventum erat argentum in fila deducere, et filis argenteis contexere vestimenta, quod sub ultimis Imperatorib. apud Graecos multum in usu fuit: quae Syrmatina dicebantur, a syrmate, h. e. filo argenteo, sic enim vocabant. Vide infra in voce Syrma; et plura hanc in rem apud Salmas. ad Vopisc. loc. cit.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.